BANNUM

BANNUM
BANNUM
neotericum et nuper inventum vocabulum, apud Scriptores, multiplici notione occurrit: potissimum vero tria notat, I. Edictum publicum, proclamationem seu Statuti publicationem, quo de siguificatu iam aliquid diximus, in voce Bannire. Sic Bannum mittere super rem aut personam aliquam, dicebantur Principes. cum eam publicatô bannô seu edictô, in suam protectionem suscipiebant. Quod quomodo fuerit peractum, docet verus Notitia Iudicati A. C. 981. in Tabular. Casaur. apud Car. du Fresne, In eadem hora sic prendiderunt Missi sacri Palatii unum fustem in manus suas, et bandum miserunt Praeposito etc. Alia item Notitia A. C. 1068. apud Franc. Mariam in Mathilde Com. l. 3. p. 140. Petivit--- ut pro Deo et anima domini Regis suorumque mercede mitteret bandum super iam dictas res et praedictum Advocatum, in Byzantios bonos aureos duo milia, ut nullus quistibet homo magna parvaque persona, praedictam Ecclesiam de iam dictis rebus, sine legati iudicio, disvestire praesumat. Cumque ipse taliter quaesisset, tunc praefata D. Beatrix et Flaibertus Iudex D. Regis ambo simul per fustem, quem in suis detinebant manibus, miserunt bannum super easdem res et iam dictum Advocatum, ut nullus quilibet homo praefatam Ecclesiam de supradictis rebus disvestire praesumat, sine legali iudicio. Qui vero fecerit, duo milia bonos Byzantios aureos compositurum se agnoscat, medietatem parti Camerae D. Imperatoris et medietatem parti praefatae Ecclesiae, etc. Eôdem sensu, Bannum ponere super caput alicuius, usurpatur in Not. Iudicati A. C. 1028. in eod. Tabular. praef. At in Bannum mittere, confiscare est, seu in fisci potestatem edictô publicô redigere, apud Hincmarum Remensem in Quatern. ad Regem Carolum p. 381. etc. Vide quoque infra Pennones. II. Districtum, iurisdictionem, iustitiam: ambitum, intra quem potestas porrigitur, mulctam et proscriptionem bonorum indicendi, vel bannum promulgandi. Auctor Vitae S. Ludani peregrini num. 4. Tandem ad quandam ulumum seu arborem pervenit, in dioecesi Argentinensium, in banno villae Northus, secus fluvium; ut alios omittam. Versus antiqui de Vicelino, Episcopo Bremensi
Et dotes auxit et honores accumulavit,
Villam cum decimis, bannum cum Parochianis,
Pastori primo condonavit Vicelino.
Unde Bannalis, qui intra bannum, seu districtum alicuius iurisdictionis, iustitiae vel dominii habitat: Homines banni, in veteri Stylo Parlamenti Paris. Cives qui sub banno sunt, apud Ivonem Carnot. Ep. 133. et Banleuca, de qua voce retro actum, etc. III. Poenam et mulctam, quâ quis banni seu legis infractor punitur. Unde Bannum mittere, i. e. mulctam imponere, in Capitular. Caroli M. de partibus Saxoniae c. 30. et contra, Bannum componere; item solvere, in Capitular. Caroli C. tit. 9. c. 9. et in L. Saxon. tit. 2. §. 9. i. e. mulctam exsolvere, pro neglecto vel vilato banno, Gall. Payer l'amende. Item Exilium et Proscriptionem, quae fit, cum quis extra bannum seu banleucam eicitur. Quô sensu Bannum definitur, quô omnia humanitatis iura, vicissitudinesque officiorum et commercia negantur rebellibus; a Caesare: cui soli Bannum indicere, German. in die Acht erklaren licet; cum coeteri Magistratus relegationibus aliisque poenis utantur. Origo a Romanis, qui Draconis Atheniensium Legissatoris duram imitati legem, istiusmodi hominibus aquâ et igni interdicere solebant. Sic C. de Episc. et Cler. in Constitut. Friderici II. Imperatoris Banno subiaceant Imperiali: intelligens proscriptionem, quae exilii species est et aequiparatur deportationi: uti rursus excommunicatio habet similitudinem cum banno, gl. in §. relegari, Institut. quib. mod. ius patr. pot. solv. Doctores in l. 1. de haer. instit. Sublatâ autem deportatione, cum provinciarum numerus sub Imperio Romano in angustum redigeretur, perventum est ad proscriptionem, quam Bannum dicimus seu excommunicationem Imperialem, cuius meminit idem Fridericus Imperator in Constitut. de
Statut. et Consuetud. §. item nulla potestas. Quamprimum autem novissima haec proseriptionis poena introdci coepit, observata est, ut Oldendorpius tradit, differetitia inter Consiuram et Bannum: quarum illa, German. die Keyserliche acht, intra annum habebat hanc appellationem; quia Imperium censet, utrum in eam declarandus sit, an non? adimebatque securitatem et pacem publicatis personis et rebus: Istud vero, German. der Bann id efficiebat, ut sic bannitus apprehendi quidem postet in quolibet iudicio, fed non passim occidi. Post annuim autem ista censura et proscrtptio iterabatur, confirmata gravioribus poenis, inde dicta die Oberacht, quasi aggravatio excommunicationis et censurae Imperialis etc. A'Bando vocem detivant Eruditi, h. e. signo Ducis seu Imperatoris, de quo diximus supra. Bannô enim primitus feriebantur, qui a bando descivissent, militiamque Domini sui sequuri non essent etc. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Car. du Fresne Glossar. Limnaeum de Iure Publ. etc. ut et infra, ubi de Deportatione, Excommunicatione, Proscriptione,
Variae Banni, secundum triplex eius signistcatum, species.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Bannum — était un haut dignitaire du royaume de Mari au début du règne de Zimrî Lîm. (1774 1761 avant J. C.) Nous possédons très peu d informations sur Bannum. Nous pouvons uniquement émettre quelques hypothèses à partir des indices à notre disposition.… …   Wikipédia en Français

  • Bannum — (lat.), Zwang, Acht, s. Bann; B. cerevisiarĭum, Bierzwang; B. ferīuum, Wildbann; B. imperii, Reichsacht; B. matrimoniāle (B. nuptiale), so v.w. Aufgebot; B. molendīnum, Mühlenzwang; B. viul, so v.w. Bannwein …   Pierer's Universal-Lexikon

  • BANNUM Regis — eâdem notione, in Charta Balduini Comitis Flandriae A. C. 1066. apud Buzelinum. Aliud est Bannus Domini Imperatoris vel Regis, quem per semetipsum consuetus est banvire, i. e. de mundeburgio Ecclesiarum, Viduarum, Orphanorum etc. in Capitulari 7 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BANNUM Augusti — occurrit in Charta, apud Paradinum, in Histor. Lugdun.l. 2. c. 73. et apud Cognatum Histor. Tornac. l. 4 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BANNUM Bestiatum — in Charta Henrici I. Imperatoris A. C. 1008. apud Chapeavillum et Barth. Fisenum in Hist. Leod …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BANNUM Capitis — mulcta quae in pecoribus exsolvitur, in Charta Ottonis Imperatoris A. C. 937. in Privileg. Ecclesiae Hamburg …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BANNUM Christianitatis — in Concilio Agathensi ubi Glossae Decr. Sub poena Fidei suae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BANNUM Dominicum — mulcta quae Domino exsolvebatur, pro infracto eius banno; erat autem illa solidorum 60. Capitul. Caroli M. l.6. c. 96 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BANNUM Grossa et Minuta — maiores aut minores mulctae pecuniatiae apud Guichenonem in Episcopts Bellic. p. 57 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BANNUM Leugae — vide supra Bamuleuca …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”